Sacrae regiae maiestati divi Matthiae
Pannoniae Boemiae Dalmatiae regis invictissimi Lodovicus Carbo salutem
plurimam dicit
Contemplanti mihi diligentissimeque intuenti singulorum Italiae
principum externorumque regum vitam et mores non facile
quisquam occurrit, quem tibi in omni genere laudis praeferre aut etiam
comparare possimus, dive Matthia rex invictissime. Nam si rei
militaris peritiam consideremus, quae propria est magnorum virorum
principibusque maxima necessaria non ad inferendas sed ad propulsandas
iniurias, neminem || |
 |
[1.v.] profecto inveniemus, qui tecum de
bellicae virtutis gloria contendere audeat. Quod quidem res tuae
fortissime praeclaratissimeque gestae manifestissime indicant et luce
clarius ostendunt; cum solus propemodum existas, qui ferocissimorum
Turchorum et Christiano nomini infestissimorum hostium assiduum
impetum sustinere ac reprimere valeas, quod nisi Caesariana celeritas
et divina vigilantia tua impedimento eis esset, illi se procul dubio
victores fore arbitrarentur, iam pridem in Italia pedem posuissent,
quod certe salvo et incolumi Matthia sperare non possunt. Incredibilia
sunt, quae huc ad nos quottidie afferuntur de mirabili victoriarum
tuarum successu, in quibus omnibus non modo te imperatorem fortissimum
summumque || |
 |
[2.r.] bellorum ducem et armorum scientia
praestantissimum omnes admirantur, verum etiam prudentissimum
iustissimumque principem agnoscunt; et ut singulari astutia et
militari calliditate Annibalem aut Sertorium superasse, sic pietate,
modestia, integritate, temperantia, religione Scipionem aut
Marcellum rettulisse videris. O virum immortalitate donandum, o
principem totius terrarum orbis imperio dignissimum! Sed omnibus
ornamentis tuis illud mea sententia praclarius censendum, quod
litteratos homines et scientia et eloquentia praestabiles viros
mirum in modum amplecteris, foves honoribus muneribusque
prosequeris; quicunque ad celsitudinem tuam || |
 |
[2.v.] visendam salutandamque accesserint, non abs te
indonati abeunt; oratores, poetas, philosophos, doctos omnes pecuniis, vestibus
onustos, generosis equis ornatos dimittis
cogisque memores esse tui. Haec enim propria regibus et principibus est
virtus; nam si
caetera eis cumulatissime adsint, sola autem
liberalitas desit, non sunt illi quidem ullo modo principatu digni,
quem sola beneficentia commendant. Nec Deum ipsum amaremus, nisi eum
nobis
propitium fore speraremus. Quod probe intelligere videris, o
munificentissime rex Matthia, qui praeclarissima quaeque ingenia
dando, sublevando, largiendo tibi perpetuo devincire non cessas.
Quae cum ita sint, necessitatem quandam et || |
 |
[3.r.] obligationem eruditis
omnibus imposuisse videris, ut nomen tuum cum omni posteritate
adaequare nitantur. Quod et ego, si modo inter illos annumerandus
sum, pro virili mea facere aggrediar, cum praesertim a ditionis tuae
hominibus, quos hic plurimos sub disciplina nostra hoc tempore
habemus, incensus inflammatusque sim, et inprimis a reverendo et
humanissimo praesule Sigismundo Hernesto, qui nunquam de tuis
laudibus conticescit, qui cum divum Matthiam regem et benefactorem
suum nominat, mella dulcissima lingere videtur. Quam ob rem dialogum
scripsi, ubi eum mecum loquentem facio de amplissimis laudibus
rebusque gestis tuis, summatim tamen et cursim, quas, si mihi vitam
Dominus || |
 |
[3.v.] dederit et tibi non ingratum fuerit,
alio quodam orationis filo contexere disposui, nunc veluti primitias
quasdam mittimus, quas si maiestati tuae non displicuisse cognovero,
maiora deinceps aggrediamur. Interim bene vale, Christianae gentis
decus et gloria. |
 |
[4.r.]
Ad serenissimum principem et inclitum Pannoniae
regem divum Matthiam Lodovici Carbonis dialogus de ipsius regis
laudibus rebusque gestis
Collocatores sunt insignis Quinqueecclesiensis episcopus Sigismundus
Hernestus, et Ludovicus Carbo.
Lod. Ad nos tandem fugitivum istum Quinqueecclesiensem episcopatum
forti manu, mi Sigismunde, retraximus. Sic profecto sperandum semper
duxi, sic praesagire mihi animus videbatur et ob paterna merita, et
ob egregiam animi tui praestantiam morumque modestiam, quae non
minus, quam doctrina et eloquentia prudentissimis regibus placere
consuevit. Sig. Sic humanissimo || |
 |
[4.v.] principi et gratissimo regi meo
visum est, o Lodovice: id totum benignitati eius acceptum refero,
qui magis servulorum suorum propensissimam voluntatem fidissimamque
constantiam, quam ingentia quaedam virtutum ornamenta ponderare
solet. Lo. Neque tibi singularis deest virtus et fides abunde
superest, quam etiam vir praeclarissimus et omni laude dignissimus
pater tuus difficillimo tempore periculossimisque rebus mirabiliter
exhibuit. Quid enim ille praetermisit, quid non excogitavit, quid
non et animo peragendum et corpore faciendum suscepit, quod ad
regiam incolumitatem pertineret? Sig. Equidem parentem meum laudari,
et quidem a laudato viro, audio libentissime: sed mihi crede,
mitissimi regis humanitas cunctorum || |
 |
[5.r.] merita exuperat. Servat nimirum
Hesiodi poetae sapientissimi praeceptum, qui semper cumulatorie
mensura quod acceperis, si modo possis, reddi iubet. Quo magis
praesulum illorum nostrorum malignitatem et perversitatem
improbandam, de detestandam, exercendam censeo, qui ab rege Matthia
tantis honoribus muneribusque affecti, ab eo ingratissime
desciverunt eiusque tranquilissimum regnum perturbare conati sunt.
Unde iustissima causa fuit regi nostro succensendi parumper Italis
vestri, apud quos illi nostri tam pravos mores imbiberant, vixque
potuit contineri, quin decreto sanciret, ne amplius Pannonius
quisquam disciplinarum gratia Italiam peteret, ubi non tam diserti
et litterati, quam audaces atque ad omne facinus || |
 |
[5.v.] parati efficerentur. Lodo. Non est
Italiae nostrae imputandum, si quis ex vestris hominibus ingrati et
fallaces extiterint; nos cum bonis litteris sanctos etiam mores
tradimus melioresque in patriam remittimus, quos a vobis accepimus.
Nulla disciplinarum culpa est, si quis ab optimarum artium studio
profectus depravatus et corruptus evaserit, sed eorum, qui bonis
rebus male utantur. Quid enim maxime prodest, quod non idem
gravissime laedere possit, si quis abuti velit? Rem mortalibus
utilissimam ignem esse videmus, quem tamen, si ad
cremanda tecta
praeparemus, facile in perniciem convertetur. Medicina,
caeleste donum ad conservandam corporis salubritatem, ad restituendam
pristinam valitudinem concessa quotiens vitam eripuit, || |
 |
[6.r.] cum plenissimam habeat et bonarum et
noxiarum herbarum cognitionem! Ense praecingitur latro ad struendas
insidias, viator cautus ad sibi ferendam opem si quis casus
inciderit. Eloquentia, quae prudentiae coniuncta fuerit, multas
urbes constituit, plurima bella restinxit, firmissimas societates,
sanctissimas amicitias comparavit; quae autem omissis rectissimis
atque honestissimis studiis rationis et officii consumpsit omnem
operam in sola exercitatione dicendi, inutiles et perniciosos
patriae cives aluit summaque detrimenta et ingentes calamitates in
res publicas importavit. Vobis ipsis etiam illorum pravitas
ascribenda est, qui eos tantopere extuleratis, ut revocari ad
obedientiam non amplius posse viderentur. Sigis. Accipio, mi
Lodovice, || |
 |
[6.v.] honestissimam excusationem vestram
liberoque sententia mea et penitus absolvo Italicam doctrinam ab
omni criminis suspicione, in quo etiam rex ipse noster consentire
videtur, qui nobis et in Italia permanendi et dulcissimos mores
suavissimasque litteras vestras capiendi libertatem permisit. Sed
velim, si me amas, omissa nunc pessimorum hominum ingratitudine de
regia maiestate loquamur, de eius animi magnitudine disseramus, eius
pulcherrima et fortissima gesta contemplemur. Nihil enim auribus
meis accidere gratius posset, quam de magnanimi sapientissimique
principibus mei laudibus audire, abs te praesertim, carissime
praeceptor, quem tanto iam tempore Pannonii nostri mirifice
dilexerunt. Lodo. Debeo quidem || |
 |
[7.r.] et voluntati et dignitati tuae morem
gerere, Sigismunde amantissime, cum Pannonicae genti vestrae
plurimum sit obnoxia Ferraria nostra, annos ferme quadraginta
nobilissimos adolescentes vestros humanitatis studiis instituere non
cessat, nec alia ulla natio plus decoris et emolumenti nobis
attulerit nec aliunde plures flagrantissimi aurei ad manus nostras
venerint, quam ex beatissima Ungaria, ut gravissimus ille pater
cardinalis Hispanus dicere solebat, tuque praeter
caeteros
discipulos meos me vehementer observes. Sigis. Si mihi vitam Dominus
dederit, gratissimum discipulum Sigismundum appellare poteris, tu
modo incliti regis mei memor esse velis. An tibi videtur Matthias
noster cum || |
 |
[7.v.] excellentissimis Italiae principibus
conferendus? Lodo. Ego vero illum non conferendum modo, sed plane
praeferendum censeo, cum eum pene solum perspiciamus intentum ad
debellandum foedissimam Turchorum gentem, ad defendendam Christianam
rem publicam, ad tutandum ecclesiasticum principatum; et quamquam
eum domestica et intestina bella vexaverint, nulla unquam tamen
ratione adduci potuit, ut cum barbarorum perfidia componere foedus
aut inducias facere vellet, nunquam titubavit, nunquam spem abiecit,
nunquam animo infractus apparuit. O alterum Marcellum aut Scipionem
aut Caesarem! ut verissime in carmine illo meo cecinisse videar:
Pannoniam debent cuncti celebrare poetae
Adversum Turchos asperrima bella gerentem. || |
 |
[8.r.] Eximium fidei decus et tutamina
nostrae.
Nam nisi Pannonii Turchis sine fine resistant,
Actum esset magni pulchro de nomine Christi.
Hoc agit invictus Matthias fortibus armis,
Rex aetate sua toto memoratus in orbe:
Plurima nam peragit Romano sanguine digna,
Transtulit Ungariam generosae semina Romae,
Iupiter omnipotens mutato sydere
caeli.
Sig. Minus haec, Lodovice, mira iudicabis, si Matthiae originem
educationemque consideres. Pervenit, ut arbitror, ad aures vestras
Ianii illius parentis eius fama
pervulgata, quem sine dubio cum
antiquis illis heroibus, quos tantopere admiramur, comparare
possemus. Quot annos verus ille Christi miles pro sancta religione
pugnavit! Meruit nimirum tanta hominis virtus, ut filio donaretur,
qui ad
regium || |
 |
[8.v.] culmen ascenderet. Lodo. Memini me
puero nihil esse celebrius quam Iani nomen saepenumeroque huc
nunciabantur cdlarissimae victoriae , quas adversum Turchos
felicissime consecutus erat. Sig. Admirabilior Iani virtus debet
videri,
quod nulla maiorum claritudine adiutus ipse sibi nobilitatem
et gloriam suopte ingenio suaque industria peperit, ut de Mario
vestro legimus, ut ab eo posteri omnes initium capiant nobilitatis
suae. Lodo. Quis dubitat, quin multo praeclarius et ad nominis famam
excellentius sit propria virtute florere, quam aliorum opinione
niti,
caeteris
praelucere, quam a mairibus generositatem accipere? Illi me sententia viri magni
iudicandi sunt, qui non fortunae beneficio, sed virtutum adiumento in
amplissimum locum || |
 |
[9.r.] pervenerunt ad maximamque dignitatem
conscenderunt. Sig. Humilem sane Iani nostri ortum negare non
possumus ex oppido Hunniade. Qui cum versaretur in curia baronis
cuiusdam, ut nos dicimus, atque inter pueros educaretur, adeo tam
ferox et animous existebat, ut saepe diviso in partes duas puerorum
exercitu tanquam in acie confligeret acerrimeque decertaret. Lodo.
Alterum Cyrum Persarum regem mihi narras, qui hoc idem fecisse
traditur ab auctoribus et historicis nostris. Sig. Quotiens ab
Ascanio id facitatum lego apud Virgilium, totiens de Iano nostro
recordor. Cum ergo
pueri magnanimitatem et praeclarissimam indolem
baro ille animadverteret, Sigismundo imperatori excellentissimo cum
pro armigero com- || |
 |
[9.v.] mendavit. Qui cum itidem pueros
omnes in certaminibus superaret, ductus
aliquando in principis
conspectum et accusatus est,
quod nimium factiosus inter pueros et
seditiosus esset. Cum autem eius effigiem diligentius intueretur
princeps, dixisse fertur hunc quandoque magnum imperatorem fore.
Lod. Tale de Caio Caesare praesagium vaticinumque fecisse accepimus
Lucium Syllam monuisseque Syllanos, ut puerum caverent male
praecinctum scirentque illi multos inesse Maioris. Sig. Hoc igitur
pacto ad imperatoris notitiam pervenire
coepit, unde cum primum
adolevisset,
Zeremensis bannus effectus est, quo in magistram
victoria praeclarissima potitus est adversum
Bodomensem praefectum,
quem nos vaivodam || |
 |
[10.r.] appellamus, ob quam felicissime
gestam creatus est postmodum Transilvanensis vaivoda, qui post
palatinum in tota Pannonia primus habetur. Quo quidem in honore dum
esset, alteram insignem victoriam adeptus est contra Natula in
bassam, qui viceimperator transmaritus vocitatur, nam cum in
Transilvanensium alpium angustias eum deduxisset, parva suorum manu,
quae duorum millium numerum non excedebat, triginta hostium millia
fudit et vicit, captusque fuit bassa ipse cum aliis multis, pro
cuius postea redemptione universum Rhaciae regnum , quae fortasse
Thracia est, in ditionem Pannonii regis redactum est. Lodo.
Themistoclem ergo imitatus est Ianus vester, qui Xerxem illum
potentissimum Persarum || |
 |
[10.v.] regem, qui cum tanto impetu
innumerabilique exercitu Graeciam invaserat, ad Hellesponti
angustissimas fauces venire coegit sicque illum militari astutia et
calliditate delusum adeo fregit et afflixit, ut is, qui cum tanta
formidanda classe venerat, una navicula turpissime fugere compulsus
sit. Sig. Demum imperatore defuncto omnium procerum consensu totius
Ungarici regni administrator et gubernator electus est. Deinde
ingenti manu collecta quindecim millium, ut aiunt, iuxta
Bodomensem
urbem castra posuit et cum Turcorum imperatore conflixit, qui supra
milia quinquaginta habere dicebatur, cumque vertit in fugam, quo sic
pulso fusoque Hadrianopolim et Sophiam regias civitates obsedit || |
 |
[11.r.] expugnatasque
incendio absumpsit.
Lodo. Sic plerosque Romanos fecisse novimus, ut Marcellum in
Sicilia, Caesarem in Gallia et Germania , non saevitate aut
crudelitatis gratia, sed ne hostes receptum haberent aut
caeteri
timore perterriti facilius citiusque deditionem facerent. Sig. Multa
quoque pro Ungariae coronae recuperatione perfecit Camillum imitari
studens, qui Gallos acceptas
pecunias aut Augustum Caesarem, qui a
Parthis sublata vexilla repetivit recepitque. Sed cum ea de re
cogitaret essetque in eo, ut recuperaret, ecce praeter expectationem
adventat Turchorum princeps ad eam urbem, quae a vobis Italis
Belgradum nominatur, a nostris
Nandor albensis vocitatur cum || |
 |
[11.v.] centum et quinquaginta
millibus armatorum, classe permagna multisque tormentis ac plurimis
elephantis, ut Pyrrhum Molossum aut Annibalem Carthagiensem diceres,
quibus cum diu arcem oppugnasset, ita ut solo aeaquata moenia
cernerentur, ipse cum paucis eruptione facta, ita hostem cecidit et
fudit, ut relictis machinis et tormentis
caeterisque instrumentis et
impedimentis ei necesse fueritin regnum suum redire. Lodo. Non
minor
haec Iani virtus fuisse videtur quam Romuli, qui Sabinos victoriae
successu exultantes repressit, aut Horatii Coclitis, qui Porsennae
Hetruscorum regis impetum sustinuit in ponte sublicio, donec a tergo
abscinderetur pons. Sig. Hac ergo pugna gloriose confecta et re
felicissime gesta mor- || |
 |
[12.r.] bum
ex assiduo multarum
excubiarum et vigiliarum labore contraxit, quam ob rem in manibus
sanctissimi viri Iohannis Capistrani testamento rite condito
eidemque commendatis dulcissimis filiis suis, Ladislao et Matthia,
diem suum obiit, e vita migravit vir fortissimus sempiternaque
memoria dignissimus. Lodo. Hunc tam laudabiliter morientem comparare
possumus Epaminondae Thebanorum duci, qui tum denique sibi avelli
iussit spiculum, postquam ei percontanti dictum est
clipeum esse
salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur:
nam cum penitus fusos hostes ex animi sententia comperisset: Non
finis, inquit, commilitiones, vitae meae, sed melius et altius
initium advenit, nunc enim || |
 |
[12.v.] vester Epaminondas
nascitur, quia sic moritur. Sig. Cum hoc modo vita excessisse,
Ungariae Boemiaeque rex Ladislaus, qui tum erat Budae, Albam se
contulit, incertus quo in se animo essent hi praestantissimi
iuvenes. Qui cum nihil obstitissent, se ipsos et arcem et civitatem
totam regi dediderunt; quorum fide ac virtute perspecta horum
alterum Ladislaum rex Transilvanensem vaivodam, quo in magistratu
pater ante
diutissime fuerat, designavit ob quam quidem rem invidiam
maximam sibi conflavit cum Ciliae comite, Cilingespane, qui regi
erat sanguine coniunctus. Quapropter ille eum dolis circumvenire
statuit iussitque ad se Ladislaum
accersi (nam et comes hic Albae
fuerat) tanquam de magnis quibusdam rebus cum eo acturus. || |
 |
[13.r.] Qui mali nihil suspicatus solo
pugione de more accinctus comitem intrepidus adivit; ille, utpote qui meditatum
facinus habebat in animo, prorupit ad iurgia et huic obiectare perfidiam
coepit, quod non statim, ut
decebat, regi arcem tradidisset. Ladislaus hac de re se honestissime
purgans, cum non verbis solum, sed armis rem geri videret (in eum
enim stricto gladio ferebatur) in ea domo, ad quam in consilium
vocatus fuerat , comitem occidit. Lodo. Hac ratione Milonem, qui
Clodium occiderat, Cicero defendit, quod Miloni
Clodium insidias
struxisse constabat. Sig. Deinde
quanquam rex fidem dederat nunquam
hac de re se ultionem facturum, tamen cum aliquando hi duo fratres
Budam venissent, procerum consilio capti sunt || |
 |
[13.v.] et eorum alter Ladilaus
pro comitis morte capite poenas luit. Rex vero procerum et baronum
perfidiam detestatus, quod etiam ii, qui cum eo princeps capti
erant, e carcere evasissent, in Boemiam transire decrevit
Matthiamque secum duxit, ubi cum per aliquod tempus commoratus
esset, veneno, ut fertur, interiit. Interim cum regnum principe suo
vacaret, omnium consensu ad regiam dignitatem vocatus est Matthias
et paucis post anni legitime ac solemniter coronatus est, cum eo
tempore coronam teneret Fredericus imperator, quam ei regina
Helisabet, uxor Alberti, qui Ladislai regis pater fuerat, pignori
dederat. Initium autem victoriarum suarum auspicatus est Matthias,
cum esset admodum adolescens || |
 |
[14.r.] ac pene puer, apud
Sanctum Demetrium, ubi Danubii vadum est cum arce munita, Huc enim
cum
Turci duce Alibego traiecissent aliquantumque praedae et hominum
et pecorum discursantes diripuissent passimque sine ullo ordine
vagantes incursationes plurimas in illa inferiore Pannoniae parte
fecissent, rex noster parva pro tempore collecta manu quantis
maximis potuit itineribus nocturno tempore illuc pervenit et cum
exploratum haberet eos ordinate huc illuc ferri, paulo ante lucem
aggreditur, illi nilhil tale metuentes veluti pecora prosternuntur
et, ut quisque natando
evadere conabatur, ita in aqua a nostris
occidebatur caesaque sunt hostium multa millia, nam decem ferme
passum millibus insantes nostri || |
 |
[14.v.] fugientes illos insecuti
sunt. Lod. Maior profecto haec Matthiae vestri indoles fuit quam
Scipionis Africani, qui
quod parentem suum apud Ticinum graviter
saucium de manu hostis eripuit, summis in coelum laudibus effertur;
aut Aemilii Lepidi, qui puer in aciem progressus hostem interemit
civemque servavit, cuius tam memorabilis operis index in Capitolio
statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita est;
aut Catonis, qui cum salutandi gratia praetextatus ad Syllam
venisset et capita proscriptorum in atrium illata vidisset,
atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine Sarpedonem
interrogavit, quapropter nemo inveniretur, qui tam crudelem tyrannum
occideret, cumque is non voluntatem hominibus, || |
 |
[15.r.] sed facultatem deesse,
quod salus eius magno praesidio militum custodiretur, respondisset,
ut ferrum sibi daret, obsecravit, affirmans perfacile se eum
interfecturum,
quod ad
lectum illius considere soleret. Sig. Cum ea,
sic gererentur, ecce a finitimis bellum exoritur, maxime vero a
Boemis, qui duce Suella undique Ungariam invadere ac devastare
coeperunt; adversus quem memorabilis extitit regis nostri victoria;
nam cum multis praeliis ab eo Suella vinceretur, arcem quandam vallo
et fossa mirabili arte munivit, ubi cum obsideretur et munimenta
omnia diruta essent, cum suis eruptionem fecit defensus tenebris et
opacae noctis dono fretus. Sed cum nostri omnes bono videlicet
magistro et || |
 |
[15.v.] imperatore docente
vigilarent proque custodia portae acriter starent, aliquamdiu
pugnatum est; cum ille paucis comitantibus fugeret, captus est et
laqueo ei gula fracta. Ob hanc tamen causam in eum tali poena rex
animadvertit,
quod sub ea arce Petrum Zobi, unum omnium Ungarorum
fortissimum, sagitta vulneratum in fronte perdiderat. Lod. Generosi
animi fuit
sotiorum mortem ulcisci. Sic Nisus quiescere non potuit,
nisi prius occiso Volscente infelicem amicum Euryalum vindicasset.
Sic Aeneas ob commilitionis sui Pallantis interitum Turno infensior
fuit nec cum deprecantem audire sustinuit, humero cum apparuit alto
balteus, et notis fulserunt cingula bullis. Pallas inquit, te hoc
vulnere Pallas immolat || |
 |
[16.r.] et poenam scelerato ex
sanguine summit. Et Romani Iugurtham Numidiae regem persequi non
destiterunt, donec
eum captum Romam perduxerunt ob
Hyempsalis et
Atherbalis necem, qui nepotes fuerant Masanissae regis, populo
Romano amicissimi. Sig. Non parva imperii accessio regi nostro facta
est ex Boemia propter Moraviam. quae marchionatus est, et Slesiam,
quae ducem habet, Moraviae pars sine ulla vi sponte sua in
deditionem venit, altera pars violenter expugnata. In Slesiam, cuius
civitas metropolis Fratislavia nominatur, ultro ab ho minibus
accersitus fuit magnoque triumpho et laeto clamore dux eorum
appellatus celebratique ludi magnifici, ubi duces baronesque
permulti hastis concurrerunt, || |
 |
[16.v.] tantoque apparatu in eam
urbem ingressus est, quanto antea nullus. Lodo. Summa regis
humanitas et clementia hoc pacto indicatur, nam et Q.
Flaminio nostro in Macedonia, et Caesari in Gallia, et Cn.
Pompeio in Asia civitates se sponte debebant tamquam meliores benignioresque
dominos habiturae. Sig. Secuta est non minus gloriosa victoria in
Modavia
contra vaivodam Stephanum, ubi adversum quadraginta hostium millia
cum duodecim millibus manum
conseruit caesaque praelio sunt hostium
millia quindecim. Non tanem ea pugna nostris incruenta, qui insigne
detrimentum acceperunt ex obitu strenuissimi viri Ioannis illius
Dorolezi qui cum fortiter dimicando deforme in facie vulnus
accepisset, supervivere || |
 |
[17.r.] amplius indignum putavit
atque in confertissimas hostium turbas irripuit ibique postea moruus
inventus. Huius viri virtus et gloria demonstrantur abunde in
palatio regis Ungarici, ubi eo habitu et armaturae genere, quo tunc
pugnaverat, nobilissime depictus apparet. Lodo. Gratitudo magna
vestri regis ostenditur, qui omni ratione conservare eorum memoriam
studeat, qui pro eius dignitate sanguinem ipsum et extremum spiritum
profundere non dubitarunt. Nam et Romani veteres fortibus viris, qui
rem publicam adiuvissent, ornassent, ampflicassent, imagines,
statutas, triumphales arcus erigere consueverant, ut et virtuti
debitum praemium persolveretur, et
caeteri ad tutandam rem publicam
exemplo || |
 |
[17.v.] moverentur. Honos enim,
ut inquit Cicero, alit artes omnesque ad res magnas et praeclara
studia gloria incenduntur. Unde et Cocliae virgini equestris statu
in Capitolio posita,
quod a Porsennae castris Thyberim fluvium
traiicendo Romam redierat. Sig. Captus etiam in eo praelio dux fuit,
cuiusdam tamen praefecti nostri perfidia, qui Verezes dicebatur,
salvus evasit, quam ob rem confecto postmodum bello perfidiae poenas
dedit capite obtruncatus. Lodo. Punienda gravissime ac severissime
castiganda perfidia. Nam et Tullus Hostilius tertius Romanorum rex
de Metio
Suffetio Albanorum duce acerbissimum supplicium sumpsit,
quem on diversa quadrigae distraxerunt raptataque sunt eius viscera,
quia cum se Romanis || |
 |
[18.r.] amicum simularet, ad
Fidenates re vera inclinabat. Sig. Quid loquar de victoria illa sub
Chermesina civitate habita, quae per incendium capta fuit, ex qua
Boemi regis filius Victorinus fugiens in Nezela urbe, ad quam cum
admodum paucis sese contulerat, deprehensus est? Lodo. Non minus
laudis ex hac captivitate meruit, quam Africanus ex capto Siphace,
aut Paulus Aemilus de Macedoniae rege
Perse in triumphum ducto. Sig. Adde aliam Nitriensem adversus Casmirum Poloniae regis filium, quem
tandem ad ultimam desperationem deductum relicto exercitu cum
paucissimis quibusdam fugam facere coegit. Capta deinde civitate
Nitra sub eius iugum pervenerunt. Fuit autem || |
 |
[18.v.] haec periculosa
coniuratio, in qua cum Casmiro isto senserunt Ioannes Rhocigon,
Rinoldus Rhocigon, Ioannes archiepiscopus Strigoniensis, Ianus
Quinqueecclesiensis episcopus. Lodo. Dolendum est profecto tam
nobile huius iuvenis ingenium ad tantam dementiae, insolentiae
ingratitudinisque temeritatem devenisse; hoc est, quod Cicero noster
plerumque dicit accidere praeclarissimis et splendidissimis
ingeniis, ut principatus appetitione ducantur et odiosa elatione ac
magnitudine animi animi nimia in eis pertinencia reperiatur. Sig.
Altera exorta est in eum coniuratio a
Vallachis et
Transilvaniensibus, qui ducente Ioanne Groffo ad quinquaginta millia
convenere eumque Transilvaniensem regem appella || |
 |
[19.r.] vere, adversum quos habita
victoria omnibus ignovit, praeterquam coniurationis principibus, quos miro
tormenti genere affecit: cadentibus enim lanimis vexati et dilacerati sunt.
Lodo. Servavit prudentissimus rex Ciceronis nostri praeceptum, qui in
coniurationibus ait sontes quidem puniendos, multitudini vero parcendum. Sig.
Omnium victoriarum eius praeclarissimam arbitramur Bosthensem, nam multos iam
annos Bosthense regnum Turchus occupaverat inde usque ab rege Thoma, qui
Ungarico nostro regno semper amicissimus
sotiusque
optimus extiterat. Is cum fratrem haberet sceleratissimum imperiique
cupidissimum et filium perditissimum, patrui persuasionibus
largitionibus corrumpitur || |
 |
[19.v.] filius, maxime vero
quod
cum facturum se regem pollicebatur, si consensum praestitisset, ut
rex Thomas eius pater interficiatur. Ita cum pater exercitum
duceret, noctu ab utroque insidiose interficitur. Confestim filius
ab exercitu in regem eligitur, metu potissimum patrui, nam multa
fingebant; nihil scilicet ipsis de regis nece compertum esse, sed
hostili manu occisum. Rex itaque electus paternas amicitias
relinquens Turchi partes sequitur. At ille, quamquam ferus et
barbarus, tamen horum impietate ac immanitate cognita ad se vocatus
statim capit de ambobusque poenam sumit. Nam filium in conspectu suo
excorciari iussit, tergora diripuit costis et viscera nudavit; eius
patruum veru affixum, viventem ac sentientem assari, || |
 |
[20.r.] tanquam escam
et cibum
hominibus futurum. Lodo. Nusquam legisse videor tam abominabile
facinus, nisi fortasse Servii Tullii Romani regis sexti filia Tullia
comparari huic merito potest, quae virum suum Tarquinium Superbum in
parentis necem solicitavit et per interfecti patris iacens cadaver
carpento vehi non verita est, unde vicus ille Romae sceleratus
dictus est. Quam ob rem pietatis genus fuit in talia monstra
crudelitatem exercere. Sig, Ex eo tempore sub Turchorum ditione
fuerat Bosthena. Rex ergo noster Iaiiciam, quae regia civitas est
illius regni, vi expugnat. Praefectus autem huic oppido et arci erat
Monatribegus, potentissimus apud
Turchum, veluti regulus quidam, qui
cum in arce obsideretur || |
 |
[20.v.] et moenia diruta essent
nullaque defendendi spes, conditiones deditiones accepit, ut
videlicet solus relictis impedimentis et armis libertate donaretur;
alii omnes in deditionem venerunt. Solus hic ad Turchum profugit,
aliis tamen libertate permissa quo vellent abeundi aut redeundi; sed
praeter praefectum qui rediret, inventus est nemo, adeo commoti sunt
omnes tanti principis clementia, qui cum eos iure belli potuisset
occidere, tamen pro innata mansuetudine ac benignitate sua veniam
illis dedisset omnesque salvos esse voluisset. Lodo. Ad Magni
Alexandri exempla me revocas, qui devictis in Asia principibus regna
restituit; matrem et uxorem Darii Persarum regis a se debellati
tanta comitate || |
 |
[21.r.] ac libertate prosecutus
est, ut eius audita morte. Sisigambis Darii mater amarissime
fleverit nec ultra in vita esse potuerit; - aut Caii Caesaris, qui
tunc maxime gloriabatur, cum acerrimis hostibus ignoscebat, qui
saepenumero verbum illud usurpabat: Dignum te Caesaris ira nullus
honor faciet; - vel potius ad Iesu Christi pracepta, qui et ipse pro
persequentibus oravit, cum ad institutionem nostram dixit: Pater,
ignosce istis, qui nesciunt, quid
faciant. Mihi
vindictam, et ego
retribuam, dicit Dominus. Nulla re propius ad Deos accedimus, quam
dando, sublevando, ignoscendo. Nihil habet regum fortuna maius, quam
ut possint, nihil melius, quam ut velint servare quam plurimos.
Animum vincere, iracundiam cohibere || |
 |
[21.v.] victoriam temperare,
adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo
extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem:
haec qui faciat, non modo cum summis viris comparo, sed Deo
simillimum iudico. Sig. Hoc pacto regia civitate recepta, universa
Bosthena in regis ditionem pervenit. Cuius quidem regni
administrationi regem praefecit nuper virum Pannoniorum omnium
illustrissimum Nicolaum vaivodam, ex antiquissima et nobilissima
progenie ortum, qui hoc anno plurimas consecutus est victorias. Ter
cum ipso Turcho, quamvis non iusta acie, sed cum discursantibus
semper circiter quinque millia depugnavit semperque victoria potitus
est. Recuperata Bosthena arcem illam munitis- || |
 |
[22.r.] simam totius Illyrici,
quae sanctus Georgius appelatur, oppugnandam suscepit: quae cum
oppido inter paludes sita illis undique quatuor passuum millibus
circundatur ad eamque unus tantum aditus patet; sed eum adiuvit
opportunissima occasio hyemis frigidissime. Quamquam enim ab
oppidanis
quottidie frangebatur glacies, tamen tantum in nocte
congelebatur, quantum diurno labore peractum erat. Ita tres fere
menses oppugnatum oppidum in eius potestatem vi redactum est. Lodo.
Annibali Carthagiensi minime cedere voluit Matthias noster, quem
nulla frigora, nulla
caeli intemperies, nullae asperitates aut
locorum aut temporum fatigare potuerunt, qui etiam in Hetruria oculo
amisso a proposito itinere || |
 |
[22.v.] non deflexit. Sig. Hic
tamen ingenti malo et damno affectus est rex; nam summe dilectum
fratrem, Andream Pongoratium,
tormento circa oppugnationem percussum
perdidit, virum sane fortissimum miraeque indolis iuvenem ac in re
militari peritissimum. Hunc fratrem saepissime reminisci solet et
immaturam eius mortem molestissimo animo ferre. Erat autem hac
ratione regis frater, quod mater huius regis mater sorores
extiterant. Lodo. Sic habet rerum natura, o Sigismunde, ut mala
bonis semper adiuncta sint, quod bene Alcmena illa Plautina declarat
his verbis:
Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate
agunda, prae quam quod molestum est; ita cuique comparatum est in
aetate hominum, ita diis || |
 |
[23.r.] est placitum, voluptatem
ut moreor comes consequatur, ut incommodi plus malique ilico adsit,
boni si quid obtigit. Paulus Aemilius nunc felicissimi, nunc
miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quatuor filiis formae
insignis , egregiae indolis, duos iure adoptionis in Corneliam
gentem Fabiamque translatos sibi ipsi denegavit, duos ei fortuna
abstulit, quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem
praecessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium
expiravit. Itaque qui ad donandos usque libeos abundaverant, in
orbitate subito destitutus est. Sig. Superest adhuc Andreae illius
frater natu maior, Pangoracius qui
Transilvaniensem prae || |
 |
[23.v.] fecturam administrat,
qui de Turchis victoriam praeclaram nunc adeptus est. Nam cum illi
magnam vim pecorum et hominum abigerent apud fluvium qui Temes
appellatur cum serum diei esset castra metantes, per exploratores
certior factus eos segnes ac desides esse ac sine una militaris
disciplinae observatione, surgente aurora in eos impetum facit
instructa acie: illi tam improviso malo perterriti ut quisque
poterat equo insiliens fugiebat. Eum captivi advenientem cernentes
Deum supplices pro victoria consequenda precabantur. Turchus autem
cum in acie profligatus esset, in captivos saevire
coepit, quorum
tamen decem millia per Ioannem liberata sunt, qui de hoste insignem
victoriam reportavit. || |
 |
[24.r.] Lod. Nil mirum, si sub
tali rege, qui semper vincere didicit, omnes alii fortiter faciant;
nam, ut inquit Plato, quales principes, tales reliqui existere
solent.
Sigis. Sed unum praetermittendum non est de pugna illa
Modaviensi, quod in ea rex noster letale pene vulnus acceperat
(sagitta enim pedem eius gravissime sauciaverat) cum tamen summum
periculum imminuere videretur, si regem vulneratum esse constaret,
confractum sagittae lignum suis manibus evulsit tribusque postmodum
annis in regio corpore inclusum ferrum illud sagittae permansit,
quod nulla ratione medicabile videbatur; erat enim tricuspide
acumine et circa lignum amplum. Videns ergo nulla humana ope sanari
se posse, ad immortalis Dei omnipotentiam || |
 |
[24.v.] confugit religiosissimus
princeps vovitque se venerabile quoddam sacrae virginis templum
aditurum prope Budae moenia, quo devotissime facto voto repente
sponteque sua ferrum illud excidit. Lod. Duplicem boni regis
pietatem enarras, et quod propriam salutem neglexit, ut totius
exercitus incolumitati consuleret, et quod Dei imploravit auxilium,
qui regibus favere solet,
quod sacri quidam homines habeantur in
terris divinitatisque aliquid prae se ferre videantur. Qua in
utraque re Aeneam ipsum imitatus videri potest, qui semper pius a
Marone nostro describitur; nam et ipse vulnus quod habebat in crure
minime deligari patiebatur, nem hostibus laetitiam daret; et tandem
Veneris matris subsidio curatus || |
 |
[25.r.] est. Sig. Sed quaedam
omisimus, quae in maximum Iani patris decus est et laudem referri
possunt. Nam cum superiore anno Esembegus ille, qui Euboeam
expugnavit, quam nunc Nigrum Pontum appellant, res suas magnifice
gestas
coepisset extollere ibique adessent fere omnes insigniores
Turchi duces rerumque bellicarum peritissim, maxime vero
Alibegos,
qui acerrimus Ungarorum hostis semper extitit, detrahere eiusque
laudem imminuere,
quod tot annos cum Ungaris bella gessisset et ne
unum quidem oppidum expugnare potuisset, sed pecoribus solum et
animalium gregibus abigendis agros devastasset, Alibegus ei hunc in
modum respondisse fertur: Si tu cum Ungaris bella gessisses, aliter
|| |
 |
[25.v.] profecto commemorandum
putares neque adeo insolesceres, uti nunc facis, quia cum Graeculis
et
effeminata gente pugnasti. Felix profecto Turchorum imperium
exstitisset, si belli vires, quas in Ungarica gente consumpsimus, ad
alias nationes intendissemus; nemini enim ab ipsa usque pueritia
exercitum nostrum adversum alios victorem fere semper extitisse, ab
Ungaris vero nos saepenumero devictos fuisse. An non recordaris
parentes nostros solo Ianconis nomine saepe perterritos? (Ianco enim
a Turchis pater nostri regis appellabatur, cuius hominis tantus erat
terror, ut si quando infantes eorum flerent, solo Ianconis nomine a
fletu deterrerent hoc modo dicentes: Tace, Ianco adest.) Itaque si
tibi cum Pannoniis dimicandum erit, non || |
 |
[26.r.] tantopere superbia
effereris. Lodo. Propterea Iulii Caesaris nostri res gestae maiores amplioresque
fuerunt, quam Alexandri, qui cum Indis et Asiaticis solum hominibus
depugnavit, quos facillimum fuit vincere non
repugnantes; Caesar autem cum
septentrionalibus robustissimis viris signa contulit, qui
etiam sola corporum proceritate formidinem inferre poterant; unde et
crebro commemorare solebat Pompeii felicitatem, cui praecipua
militiae gloria de tam imbelli genere hostium contigisset. Sig.
Volens ergo Turchorum princeps huius Essembeghi fortunam et virtutem
experiri, magnam armatorum multitudinem, septuaginta ut dicitur
millium, huic tradit, qui sperans bene prospereque sibui eventuru,
ut semper evenerat, || |
 |
[26.v.] Turcho iuramento confirmavit eo
exercitu universam Pannoniam se Turchorum ditioni subiecturum.
Itaque non longe a Belgrado castra posuit. Cum autem rex in Boemia
tunc esset, adprincipes regni scripsit, ut quantas maximas possent
copias compararent, sicque praeter spem ab obsidione repellitur et
quamvis
ibi iusta acie pugnatum non est, tamen multis praeliis
homines maxime levis armaturae et legiones congressae semper a
nostris superatae sunt. Cum haec ita gererentur, Esembegum poenituit
consilii sui et multis precibus in auxilium suum Alibeghum
accersivit: at ille inanem et iactabundum hominem sprevit, quia sibi
tantum prius arrogaverat. Ita ludificatus turpiter abscessit,
iureiurando asserens nunquam se amplius
huiusce || |
 |
[27.r.] arcis obsidionem tentaturum nec
Turcho de hac re amplius cogitandum aut sperandum. Lodo. Stolidum
istum Esembeghum comparare possimus levissimo illo Gallo, qui
Romanos ad singulare certamen provocabat, quem Valerius validissimus
adolescens Romanus interemit eique torquem a collo detraxit, unde et
Torquatus dictus est; - aut Numano illi, qui apud Virgilium Troianos
lacessabat, cuius dementiam pulchre castigavit Ascanius. Sig. Ad
causam belli illius, quod cum Romano imperatore fuisse diximus ob
regni coronam ab eo retentam, accessit et alia. Nam cum rex
Ladislaus, genere Germanus, ad quem haeredetario iure spectabat
Ungariae regnum, puer admodum esset, a Frederico Caesare, || |
 |
[27.v.] de cuius familia is Ladislaus ortus
erat, regnare non permittebatur, tanquam ad imperii pondus rudis
adhuc et minime idoneus; quod tamen ab eo fingi credebatur, ut se
Ungariae regem faceret. Hac igitur re cognita Ioannes, interrex sive
gubernator Ungariae, Vienam, ubi is puer educabatur, obsidere
coepit, et cum imperator cives suos ab obsidione liberare non posset
nec civibus nec interregi nostro satisfacere, invito demum caesare
Ladislaus in regnum introducitur; ex quo elucet maxima Iani nostri
constantia, qui cum regnare nullo penitus contradicente posset, rege
tamen legitimo Ungariae regnum vacare non est passus. Lodo. Cum Cn.
Pompeio Ianum vestrum conferre possumus, qui Ptolemaeum in Aegypti
regnum reducere || |
 |
[28.r.] maluit quam ipse regnare; aut Caio
Caesar, qui Deiotarum Armeniae ac Capadociae regem, superatum regno
suo liberalissime restituit. Sig. Obsidionis illius testis est
Vienna, ubi in ea parte, quae obsidebatur, extructae sunt turres
munitissimae, quae ab hac dura obsidione appellantur contra Ianconis
impetum factae; uni etiam illarum nomen dedit rex Matthias a
captivitate sua, cum ibi a Ladislao rege teneretur captivus. Eoque
tempore in magno discrimine fuit imperator, qui nisi puerum
restituissent in regnum, Nova etiam eius Civitas, quae imperialis
est, capta fuisset. Iam enim cives de deditione cogitabant, cum
imperator viribus diffidens clam nocti civitatem egressus est. Lodo.
Audivimus et nos et vidimus, huius hominis || |
 |
[28.v.] pusillanimitatem, parsmoniam,
tenacitatem, avaritiam, miseriam, qui nihil habet imperatoris
praeter nomen. Existimo profecto Caium Caesarem, si praesagire
potuisset dignitatem et nomen suum ad eos potissimum, quos ipse
devicerat, perventurum,
totam gentem et stirpem deleturum fuisse, ne ullae unquam omnino
reliquiae superessent. Sig. Neque illud de Iano tacendum arbitror,
quod cum adhuc vaivoda et praefectus esset et
propter res ab eo magnifice gestas optimus bellorum ductor haberetur
Sigismundusque Pannoniae rex et Romanorum imperator sine virili
prole vita excessisset, rex Ladislaus Polonus haereditario iure
succedens, brevi tempore post coronationem suam maximo exercitu
comparato cum omnibus tetrarchis et dynastis totiusque || |
 |
[29.r.] regni nobilioribus in Turchorum
campos, quos Rigomezetios nosri appellant, ut cum Turcho manum
consereret, profectus est neminemque aptiorem Iano invenit, quem
gerendo bello ducem praeficeret, qui omnium consensu dignissimus est
iudicatus, ad quem totius belli summa deferretur. Eran autem nostri,
ut fertur, supra millia quinquaginta; quo exercitu aetatis nostrae
homines nullum in Ungaria neque maiorem neque principum dignitate ac
nobilitate clariorem viderunt; illue enim totius Ungariae robur
convenerat. Quindecim aderant barones, ut nos dicimus, cardinalis
unus. Sancti Angeli videlicet, Constantinopolitanus patriarcha;
communi enim consensu id bellum susceptum esse dicitur et Pontificis
Maximi et imperatoris Con- || |
 |
[29.v.] stantinopolitani. Verum de
coniungendo exercitu aliter ac convenerat accidit. Nam cum imperator
Constantinopolitanus de constituendo die legatum quendam suum sibi
sanguine coniunctum, sed hominem sane imprudentem ad nostros
misisset, ut res tutius sine litteris agi posset, ad regulum illum
Racenum, quem ipsi despotem appellant, pervenit; is autem regulus
medium quendam inter regem nostrum et Turchum se semper exhibet et
qui fortior aut felicior sit, illi favet. Hic omnem rem regulo
aperit, qui veritus ne si nostri in hoc bello victores extitissent
ipse quoque in nostram ditionem concederet, legatum multis
largitionibus corrumpit, ut, quicquid a nostris responsum fuisset,
ad eum in reditu reverteretur. Ille rediens responsa patefecit.
Itaque || |
 |
[30.r.] ficitias litteras componunt, et
alium congregationis terminum Imperatori Constantinopolitano
mentiuntur neque rettulit corruptus se cum
Rhaceno fuisse. Ita cum
nostros diu auxilia expectando sua fefellisset opinio, ad statutum
diem indictumque terminum cum adesset Turchus ingentem multidinem
secum ducens, varia inter nostros exoritur sententia. Ianus, ut
prudentissimus imperator, cum tanta turba pugnandum dissuadebat,
armatorum enim supra ducenta millia Turchus habebat. Rex autem
noster, utpote magnanimus princeps, fugere turpe existimans, non
multitudini solum, sed paucis etiam deum favere dicebat tempusque
pugnandi ad diem tertium proponi iussit. Sic enim solent semper
nostri de dimicandi || |
 |
[30.v.] die convenire cum Turchis, nisi
quid insidiose geratur. Interea deum invocant nostri. Denique tertia
die orto iam sole pugnam ineunt ampliusque horis septem acerrime
dimicatum est. Nostri ab innumerabili multitudine undique
circumventi, quamdiu potuit eorum virtus, restiterunt. Tandem ad
hostes victoria inclinavit fusique sunt nostri magna strage. Ter
tamen exercitus a Iano instauratur, neque regi, quem iam aut captum
aut capi videbat, deesse voluit, sed circa globum illum diutissime
fortiter pugnans a confertissimis hostibus plurimis vulneribus
acceptis rogatus a suis, qui vulnerato duce animum abiecerant, ne
temere in hostes irrumpendo inutili morte sua cuncta secum traheret
|| |
 |
[31.r.] (nam si tum vir ille occubuisset,
actum erat prosus de imperio nostro) ex pugna defessus et saucius
egreditur. Lodo. Similem se praebuit Ionannes Lucio Paulo, qui cum
apud Cannas a Romanis infeliciter pugnatum esset
Terentii Varronis,
alterius consulis, stultitia et levitate, collegae sui errorem
emendare maluit, quam propriae saluti consulere. Sig. De rege ipso
varia quidem est opinio; alii eo
proelio interfectum asserunt, alii in Turchi praetorio cum
caeteris insignioribus viris capite
obtruncatum. Ianus tamen tanta accepta clade non animo deiectus est,
sed paucis post mensibus quantum potuit exercitum collegit et, ut
fama est, quinquies eo anno cum Turcho conflixit semperque superior
evasit. || |
 |
[31.v.] Lodo. Haec profeco gravissimo
dicendi genere describenda essent, haec dignissimam historiam
portularent multaque litteris mandata sunt et vetera et nova, quae
ne minima quidem ex parte cum his conferri possunt. Sig. Audio certe
a doctissimis novissimum hoc bellum, quod expressimus, Graeco
sermone illustratum solutaque oratione descriptum ac versibus
celebratum. Omnibus quidem nostris in ore est nimiumque illius
meminisse necesse est multorumque natales ab eo, ut olim ab
consulibus designantur. Lodo. De rege illo quoque mirabilia
praedicantur,
quod benignissimus,
quod clementissimus,
quod liberalissimus
extiterit.
Sig. Immo vero putatur, quod usque ad aetatem illam illibata
virginitate vitam exegerit propteraque tanquam ex conscien- || |
 |
[32.v.] tia bene acte vitae mortem
contempsisse fortique animo pro Christiana fide veluti generosus
quidam martyr occubuisse. Hoc tamen scias velim o Lodovice, multo
plures in eo
proelio Turchos cecidisse quam nostros. Confecto enim
bello cum occisorum capita recensentur, pro singulis nostrorum
capitibus quinque Turchorum traduntur inventa, unde apud eos
proverbium
natum cum Deum pro adipiscenda victoria precantur; Non
talem praestet, qualem in hoc bello habuere. Lodo. Romanorum et
Carthagiensium plurimae huiusmodi extitere victoriae, ut saepe
propius periculo fuerint, qui vicerunt. Sig. An tibi videntur tot
laborum gradus et patris et filii regiam coronam meruisse? Lodo.
Mediusfidius, non tantum laborasse puto Numam Pom- || |
 |
[32.r.] pilium aut Tarquinium Priscum aut
Servium Tullium, qui cum peregrini essent, tamen propter eorum
nominis probitatem in regiam populi Romani sedem evecti sunt. Sig.
Neque solum bellicae laudes et rei militaris peritia Matthiam
nostrum exornat, sed leniores quoque illae animi virtus in eius
pectore plurimum regnant: modera: moderatio, affabilitas, sermonis
lepiditas, dulcissima cum amicis consuetudo, summa in benedictores
gratitudo, liberalitas inaudita, ut quotiens de Germanico illo
vestro aut Vespasiano Tito audio, in quibus omnes animi et corporis
dotes
cumulatissimae fuerunt, semper Matthiam nostrum videre videar.
Lod.
Est quidem militaris gloria in rege praecipua nec laudabilis
solum, sed apprime necessaria non ad inferendas, || |
 |
[33.r.] sed ad propulsandas iniurias; nec perfectus princeps putari debet, qui militari scientia et
experientia careat. Unde Magnus Alexander ex omnibus Homeri versibus
illum maxime probabat, ubi de Agamemnone suo inquit:
βασιλεὺς τ᾿ ἀγαθὸς: κρατερὸς τ᾿ αἰχμητὴς, bonum regem
fortem quoque pugnatorem esse oportere designans. Quod et Flaccus
monebat: Angustam amici, pauperiem pati robustus acri militia puer
condiscat et Parthos feroces vexet eques metuendus hasta, vitamque
sub divo et trepidis agat in rebus. Sic Aeneas invitat Ascanium:
Disce puer virtutem ex me verumque laborem, et Evander Pallantem
suum cum Aenea mittere non dubitavit, ut sub eo militiam et grave
Martis opus tolerare assu- || |
 |
[33.v.] esceret. Verum tamen incredibile
dictu est, quantopere sibi conciliet animos et civium et externorum
humanitas regum et principum, ut de Alexandro et Caesare legimus,
quos magis ob eorum mansuetudinem quam fortitudinem milites
tantopere dilexerunt; nam fronte et oratione magis capiuntur homines
quam beneficiis ipsis. Sed erga litteras, quem animum habet Matthias
vester? Sig. Supra quam credi possit de principe tam magnis
rebus
implicito; maxime vero legendis audiendisque historiis delectatur.
Lodo. Optimum sane ac regium scribendi genus historia est; nam, ut
inquit Cicero, historia testis est temporum, lux veritatis, vita
memoriae, magista vitae, nuncia vetustatis. Hoc facile concedent
omnes. Quis enim est, qui neget cognitionem historicorum || |
 |
[34.r.] optimo cuique regi maxime
necessariam esse? Ex historiis enim cognuscuntur quales extiterint
veteres illi homines immortalitate digni, cognuscuntur eorum in
regendo imperio artes et consilia, cognuscuntur in pace et bello res
illae divinitus gestae admirandaeque virtutes in maximarum laudum
genere, quarum rerum lectione his temporibus noster aliquis
sapientissimus princeps sumere potest documenta et in magnis rebus
administrandis proponere sibi priscorum hominum clarissimum lumen
exemplaque et cogitatione eorum consilia sua confirmare. Nam et si
gloriosissimus princeps Matthias suapte natura tam ingenio sapit,
tam animo audet, ut ad gerendas res maximas nullis exemplis
veteribus egere videatur.(ad omnia || |
 |
[34.v.] enim valet ipse suis consiliis, ei
non est necesse uti alienis vestigiis) tamen in isto tanto lumine et
tanta acie ingenii sui, si sibi priscorum hominum imaginem proponat,
confirmare potest se ipsum et in omnia suscepta negotia sua cum
maiore alacritate incumbere, cum videat se ipsum id iudicare et
sentire, quod prisci illi viri iudicaverunt et senserunt, quotiens
clarissimorum virorum exemplis ad capessandam virtutem excitati sunt
principes atque ad antiquorum imitationem generosa quadam
aemulatione incensi, quemadmodum et Q . Maximum et P. Scipionem
dicere solitos accepimus, cum maiorum imagines intuerentur,
vehementissime sibi animum ad virtutem accendi et memoria rerum
gestarum eam flammam || |
 |
[35.r.] egregiis viris in pectore crescere,
quae sedari prius non poterat, quam eorum famam et gloriam
adaequassent. Quis enim, cum in historiis legerit, M. Attilium
Regulum acerbissimis doloribus et crudelissimis suppliciis affici
quam fidem hostibus datam fallere maluisse, non se hoc modo
instituat, moriendum potius quam aliquid turpiter faciendum? Quis,
cum intellexerit Decium se ipsum pro civium et exercitus
incolumitati devovisse, non ita se comparet, ut nullum pro salute
patriae periculum subire formidet? Quis, cum ex historiarum
monumentis perceperit maiores nostros, Pythagoram,
Archytam,
Platonem tanto studiorum amore flagrasse, ut totum pene orbem
maximis laboribus peragrarent, || |
 |
[35.v.] non ardeat incredibili quodam
desiderio litterarum? Tanta est, mihi crede, exemplorum vis, ut
animum etiam ad difficillima et quae pertimiscenda esse videntur,
inducere possint. Interrogatus Themistocles ille Atheniensis, summus
vir, cur noctu quiescere non posset? Miltiadis trophea, respondit,
me oculis somnum capere non sinunt. Et Magni Alexandri victoriae ad
mentem saepe recursantes dormientem Caesarem excitarunt. Quis ergo
negare audeat historiam summa esse cognitione dignissimam? Nam nihil
aliud scire, nisi quod temporibus nostris factum sit, id mihi
videtur semper esse pueros. Unde Alexander Mammeas, unus ex numero
imperatorum, in consilio suo praecipuos habuit historiarum peritos,
propterea quod || |
 |
[36.r.] ex praeteritis et antefactis melius
atque maturis futura dignoscuntur. Quae cum ita sint, cui mirum
debeat, si omnes, qui unquam fuerunt clari et optimi principes, aut
ipsi litterati extiterunt, aut saltem litteratos in summo precio et
honore habuerunt eosque incredibili quodam amore prosecuti sunt? Nec
enim aliter civitates recte administrari possent, licet plerique
aliter arbitrentur, qui nullo praesidio muniti, nulla doctrina
suffulti, nulla virtute ornati, nulla scientia exculti, nullo rerum
usu praediti, ad rerum publicarum gubernacula impudentissime
accedunt nihil recte fieri putantes nisi quod de stultissimo capite
suo agatur. Omni sapientia inclitum regem Solomonem non Iudaeos modo
principes, sed cunctos superasse Graecos philosophos regesque
Aegyptios atque || |
 |
[36.v.] orientales, constat. Apud Romanos
Catonem superiorem, tantum in illa re publica moderatorem et
principem, in omni litterarum genere
floruisse legimus. Qui, ne sibi
quicquam deesset, etiam senectute Graecas litteras didicit et
quotiens in senatum veniret, semper librum aliquem sub ala portare
solebat, ut si nondum frequentem senatum inveniret, donec
congregaretur, lectitare interim aliqua posset, ne quid temporis
perderet. Scipioni Africano Pauli
Aemylii filio nihil de bonarum
artium cognitione defuit, cum etiam scripta Terentii ad Scipionem
referantur. Iulio autem Caesari ea cura de litteris ac litteratis
fuit, ut magnis praemiis undequaque peritos alliceret atque, ut
remanerent qui essent in urbe constitutis honoribus hortaretur; se
quoque adeo litteris || |
 |
[37.r.] dedidit, ut pueritorum omnium
iudicio etiam doctissimis aequaretur. Ita eloquentiae studuit
Caesar, ut cum Cicerone ipso, Romanae facundiae principe ac lumine,
certaret atque contenderet. Eodem tempore C. Caesar pro suo illo
animi vigore praestantissimo legebat, scribebat, respondebat,
audiebat et scribentibus quaternas aut etiam septenas dictabat
epistolas. Tanto studio magnus ille imperator Octavius in litteris
versabatur, ut horas, quas ad legendum constitutas habebat, eas
nunquam in alia re quam in litteris occuparet; omnia saeculi sui
beata ingenia munificentissime fovit, non solum orationes, sed et
dialogos et poemata integra patienter audivit, et cum frumenti
penuria quodam tempore usque adeo Romam urgeret, ut qui essent
peregrini quive artium || |
 |
[37.v.] mechanicarum et vilium artifices
viderentur, ex urbe edicto publico pellerentur, Octavianus Caesar
honestarum artium professores, ac nominatim medicos et oratores, ut
remanerent, excepit. Titus Vespasianus, cum ingenium ad quaecumque
vellet promptissimum haberet, litteras et arma tractavit, aeque
consilio bonus et manu paratus erat, Graece vero ita loquebatur et
scribebat, ut natus in ipsa Graecia videretur, cantorque ac scriptor
fuit egregius. Hadrianus, item amator litterarum, doctos et
dignitatibus sublevavit et opibus perditavit,
iniquum existimans
illos non divites et honoratos esse, qui optimas disciplinas et
optimos vivendi mores
caeteros docerent, et ipse bonans omnes
didicit artes. Modulatur praeterea, calcator, pictor, fictor
excellens fuit; ingenio autem quocunque || |
 |
[38.r.] se verteret, omnia longe melius
manu sua, quam qui in ea re periti artifices erant, fabricavit.
Aurelium Alexandrum, qui et Mammeas appelatus est, ex Christiana
matre natus, nulla res unquam adeo impedivit, quin die quavis
temporis partem litteris, partem armis daret, historiarum vero
scriptores atque poetas maxime coluit, metu ductus ne quid de se
vituperandum ad posteros
memorarent. Theodosius Iunior bonarum
artium disciplinas didicit non solum ut sciret ac peritus videretur,
verum ut sciens operaretur honesta et ingenium exerceret ad
virtutem. Laboribus enim corpus, litteris vero dedit ingenium,
dicens humanos sensus sic comprimi et castigari posse.Martianus
litteras, quas iuvenis ac privato in statu contempserat, || |
 |
[38.v.] imperator factus discere
procuravit,
quod illos non appellandos homines esse
perciperet, qui
litteras non ignorarent. Docti enim ab indoctis tantum differunt,
quantum viventes a mortuis. Robertus Siciliae rex inclitus atque
philosophus, increpantibus amicis, quasi operam sapientiae regibus
dare non liceret, quod tantopere in philosophiae studiis vigilaret,
respondere saepenumero auditus est: se, si ita necesse esset, regno
privari potius quam litteris velle. Quod prius Alexander Magnus ad
Aristotelem scripsit, malle se singulari doctrina quam singulari
potestate praestare, et cum inter ornamenta Darii Persarum regis a
se devicti capsulam quandam preciosissimam repperisset, non ad alium
usum esse voluit, quam ad Homeri sui vaginam et veluti vestem
quandam. || |
 |
[39.r.] Et cum in
Sigaco ad Achillis
tumultum astitisset: O fortunate, inquit, adolescens, qui Homerum
rerum tuarum invenisti! Et recte quidem, nam nisi Homero litterarum
principi et parenti ars illa extitisset, idem tumulus, qui Achillis
corpus contexerat, res quoque illius obruisset. Sig. His tantis
principibus invictissimus Pannoniae rex Matthias adiungi potest,
quem fidei nostrae fortissimum
clipeum appellare possumus et
debemus, qui quamquam assidue bella gerit acerrima cum gente illa
importuna et nomini Christiano infestissima, tamen etiam de novo in
Pannonia studio erigendo cogitat, et nisi cavetis, praeclara quadam
ingenia vobis eripiet. Lodo. Utinam dies illa cito illa adventet,
qua Romanorum regem imperatoremque || |
 |
[39.v.] Matthiam videamus! Sic enim et
patris, et sua ipsius merita deposcunt atque efflagitant; et
quemadmodum super Matthim apostolatus sortem cecidisse novimus, ita
de altero Matthia nobis sperare conceditur, fore aliquando ut ei
sors imperatoria contingat, quod si, ut confidimus, evenerit, o
qualem tunc ad Caesarem Matthiam orationem habebimus, cum in Italiam
coronationis gratia proficiscetur! Tunc meum in
Pannonios amorem
omnes homines intelligent. Sig. Si te orantem, o Lodovice, Matthias
audiret, maioribus, mihi crede, et honoribus et muneribus
afficereris ab eo, quam ab Italis istis tuis, qui mihi tardiores et
frigidiores videntur quam litterarum tuarum dignitas postulet; et
certe curabo diligentissime, ut ad eius manus || |
 |
[40.r.] disputatio haec nostra perveniat,
ut eius maiestas intelligat se in Italia quoque habiturum
ardentissimum praeconem rerum gestarum suarum. Lodo. Debemus quidem
hoc facere omnes, quibus dicendi aut scribendi facultas data est, ut
meritis laudibus afficiamus generoses principes (hanc enim
potissimam mercedem virtus desiderat, gloriam) quod officium gratius
esse consuevit, si ab iis fortasse praestatur, quibus maxime
convenit quique aliquo pacto videantur obnoxii; quod mihi usu
evenire et agnosco, et fateor. Nam si Pannonii propter eloquentiam
Ferrariam colunt, debet Ferrariense ingenium et eloquim Pannonios
colere et exornare. Itaque non desinet Carbo tuus fortissimum et
sapientissimum regem Matthiam || |
 |
[40.v.] cum dulci praesule Sigismundo suo
in nominis immortalitate coniungere. |
 |
|